

Liber Proverbiorum*
Caput 26: Versus 6
Claudus pedibus.Potest sapiens stultum mittere nesciens, nec tamen sapientiae suae gloriam perdit: quia de ignoto, bonum quod audierat, credit. Sed et qui haereticum sciens mittit ad praedicandum, claudus est pedibus:Et iniquitatem bibens;quia et operis boni foris incessum amisit, et interiora sui sensus haustu stultitiae debriat.